Print Friendly, PDF & Email

Supreme Sacred Congregation of the Holy Office

Condemnation of 12 Propositions pertaining to the Philosophy of Action

December 1, 1924

Students of apologetics will be interested in the following reply of the Holy Office to a series of questions proposed regarding the doctrinal correctness of certain propositions held by some modern teachers in philosophy and theology. The twelve propositions here censured as untenable on Catholic scholastic grounds have in substance been condemned as contrary to right faith and morals by the doctrinal authority of the [First] Vatican Council, but are here separately emphasized to meet definite errors. [English translation follows below.]

I. Conceptus seu ideae abstractae per se nullo modo possunt constituere imaginem realitatis rectam atque fidelem, etsi partialem tantum.

II. Neque ratiocinia ex eis confecta per se nos ducere possunt in veram cognitionem eiusdem realitatis.

III. Nulla propositio abstracta potest haberi ut immutabiliter vera.

IV. In assecutione veritatis, actus intellectus, in se sumptus, omni virtute specialiter apprehensiva destituitur, neque est instrumentum proprium et unicum huius assecutionis, sed valet tantummodo in complexu totius actionis humanae, cuius pars et momentum est, cuique soli competit veritatem assequi et possidere.

V. Quapropter veritas non invenitur in ullo actu particulari intellectus, in quo haberetur ‘conformitas cum obiecto’, ut aiunt Scholastici, sed veritas est semper in fieri, consistitque in adaequatione progressiva intellectus et vitae, scilicet in motu quodam perpetuo, quo intellectus evolvere et explicare nititur id quod parit experientia vel exigit actio: ea tamen lege ut in toto progressu nihil unquam ratum fixumque habeatur.

VI. Argumenta logica, tum de existentia Dei, tum de credibilitate Religionis christianae, per se sola, nullo pollent valore, ut aiunt obiectivo: scilicet per se nihil probant pro ordine reali.

VII. Non possumus adipisci ullam veritatem proprii nominis quin admittamus existentiam Dei, immo et Revelationem.

VIII. Valor quem habere possunt huiusmodi argumenta non provenit ex eorum evidentia seu vi dialectica, sed ex exigentiis ‘subiectivis’ vitae vel actionis, quae ut recte evolvantur sibique cohaereant, his veritatibus indigent.

IX. Apologesis illa quae procedit ‘ab extrinseco’,–scilicet ea quae a cognitione naturali factorum historicorum, relatorum in Libris Sacris, praesertim in Evangelio, ascendit, mediante ratiocinio, ad stabiliendum eorundem factorum character supernaturale et divinum, unde tandem concludit Deum esse auctorem revelationis quam muniunt–est methodus infirma puerilisque, neque respondet legitimis exigentiis humanae mentis qualis est hodie.

X. Miraculum in se nude sumptum,–scilicet prout est factum sensibile quod soli potentiae divinae attribui potest praecisione facta tum ab eius significatione symbolica, tum ab exigentiis subiectivis hominis,–non praebet solidum argumentum Revelationis.

XI. Praxis religiosa legitima non est fructus certitudinis quam homo habet de veritate, sed, contra, medium unicum obtinendi de hac veritate certitudinem.

XII. Etiam post fidem conceptam, homo non debet quiescere in dogmatibus religionis, eisque fixe et immobiliter adhaerere, sed semper anxius manere progrediendi ad ulteriorem veritatem, nempe evolvendo in novos sensus, immo et corrigendo id quod credit.

Eminentissimi ac Reverendissimi Domini Cardinales una mecum Inquisitores Generales, praehabito D. D. Consultorum voto, respondendum decreverunt:

‘Propositiones delatas, prouti iacent, in globo esse iam a Concilio Vaticano et a Sancta Sede proscriptas et damnatas vel viam sternentes ad easdem propositiones iam proscriptas et damnatas’.

Haec pro meo munere Amplitudini Tuae significans, fausta cuncta atque felicia a Domino adprecor.

R. Card. Merry del Val
Rome, Dec. 1, 1924
Supreme Sacred Congregation of the Holy Office

 

ENGLISH TRANSLATION to follow soon

 


Source of English introduction and Latin original text: The Ecclesiastical Review LXXIII, n. 5 (Nov. 1925), pp. 530-532.

Image source: Wikimedia Commons
License: public domain

Share this content now: